Wednesday in the Eighteenth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Numbers 13:1-13:2,13:25-14:1,14:26-14:29,14:34-14:35

1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.

26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: 28 et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. 30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. 31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. 34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur. 1 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 27 Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: 35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.


Year II

Jeremiah 31:1-31:7

1 In tempore illo, dicit Dominus,
ero Deus universis cognationibus Israël,
et ipsi erunt mihi in populum.

2 Hæc dicit Dominus:
Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio:
vadet ad requiem suam Israël.

3 Longe Dominus apparuit mihi.
Et in caritate perpetua dilexi te:
ideo attraxi te, miserans.

4 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël:
adhuc ornaberis tympanis tuis,
et egredieris in choro ludentium.

5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:
plantabunt plantantes,
et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:
Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

7 Quia hæc dicit Dominus:
Exsultate in lætitia, Jacob,
et hinnite contra caput gentium:
personate, et canite, et dicite:
Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.


Matthew 15:21-15:28

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.


fideidepositum.org