1
Hæc dicit Dominus:
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.
6
Et filios advenæ, qui adhærent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem fœdus meum;
7
adducam eos in montem sanctum meum,
et lætificabo eos in domo orationis meæ;
holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.
13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? 29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
1
Sapientia ædificavit sibi domum:
excidit columnas septem.
2
Immolavit victimas suas, miscuit vinum,
et proposuit mensam suam.
3
Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem et ad mœnia civitatis.
4
Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est:
5
Venite, comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis.
6
Relinquite infantiam, et vivite,
et ambulate per vias prudentiæ.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum. 5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. 6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum. 8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: 9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate. 10 Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.
1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.