19 Et expellam te de statione tua,
et de ministerio tuo deponam te.
20
Et erit in die illa:
vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
21
et induam illum tunica tua,
et cingulo tuo confortabo eum,
et potestatem tuam dabo in manu ejus;
et erit quasi pater habitantibus Jerusalem
et domui Juda.
22
Et dabo clavem domus David
super humerum ejus;
et aperiet, et non erit qui claudat;
et claudet, et non erit qui aperiat.
23
Et figam illum paxillum in loco fideli,
et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.
13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. 20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, 2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis. 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
21 subjecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:
18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis:
et venient, et videbunt gloriam meam.
19
Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
20
et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus:
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
21
Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. 6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.