Saturday in the Twenty-Third Week of Ordinary Time

Index

Year I

1 Timothy 1:15-1:17

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.


Year II

1 Corinthians 10:14-10:22

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.


Luke 6:43-6:49

43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. 44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?

47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.


fideidepositum.org