1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. 9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.