Saturday in the Twenty-Fifth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Zechariah 2:5-2:9,2:14-2:15

5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.

7 O Sion! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis:

8 quia hæc dicit Dominus exercituum:
Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos:
qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:

10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,
et habitabo in medio tui, ait Dominus.

11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,
et erunt mihi in populum,
et habitabo in medio tui:
et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,
et eliget adhuc Jerusalem.

13 Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo.


Year II

Ecclesiastes 11:9-12:8

9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,

et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ:
et ambula in viis cordis tui,
et in intuitu oculorum tuorum,
et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10 Aufer iram a corde tuo,
et amove malitiam a carne tua:
adolescentia enim et voluptas vana sunt.

1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,
antequam veniat tempus afflictionis,
et appropinquent anni de quibus dicas:
Non mihi placent;

2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,
et revertantur nubes post pluviam;

3 quando commovebuntur custodes domus,
et nutabunt viri fortissimi,
et otiosæ erunt molentes in minuto numero,
et tenebrescent videntes per foramina;

4 et claudent ostia in platea,
in humilitate vocis molentis,
et consurgent ad vocem volucris,
et obsurdescent omnes filiæ carminis:

5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via.
Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,
et dissipabitur capparis,
quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,
et circuibunt in platea plangentes.

6 Antequam rumpatur funiculus argenteus,
et recurrat vitta aurea,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,
et omnia vanitas.


Luke 9:43-9:45

43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.


fideidepositum.org