7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo. 8 Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.
1
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini:
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2
Omnis via viri recta sibi videtur:
appendit autem corda Dominus.
3
Facere misericordiam et judicium
magis placet Domino quam victimæ.
4
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis;
lucerna impiorum peccatum.
5
Cogitationes robusti semper in abundantia;
omnis autem piger semper in egestate est.
6
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,
et impingetur ad laqueos mortis.
10
Anima impii desiderat malum:
non miserebitur proximo suo.
11
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,
et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12
Excogitat justus de domo impii,
ut detrahat impios a malo.
13
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. 20 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.