Friday in the Twenty-Sixth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Baruch 1:15-1:22

15 et dicetis:

Domino Deo nostro justitia,
nobis autem confusio faciei nostræ,
sicut est dies hæc omni Juda,
et habitantibus in Jerusalem:

16 regibus nostris, et principibus nostris,
et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris,
et patribus nostris.

17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum,
et non credidimus, diffidentes in eum:

18 et non fuimus subjectibiles illi,
et non audivimus vocem Domini Dei nostri,
ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis.

19 A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti,
usque ad diem hanc,
eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum:
et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius:

20 et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones
quæ constituit Dominus Moysi servo suo,
qui eduxit patres nostros de terra Ægypti,
dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.

21 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri,
secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos:

22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni,
operari diis alienis,
facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.


Year II

Job 38:1,38:12-38:21,40:3-40:5

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum?

13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea?

14 Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum:

15 auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti?

17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?

18 Numquid considerasti latitudinem terræ?
indica mihi, si nosti, omnia:

19 in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit:

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras?

3 Numquid irritum facies judicium meum,
et condemnabis me, ut tu justificeris?

4 Et si habes brachium sicut Deus?
et si voce simili tonas?

5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,
et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.


Luke 10:13-10:16

13 Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.


fideidepositum.org