13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes:
ululate, ministri altaris;
ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14
Sanctificate jejunium, vocate cœtum,
congregate senes, omnes habitatores terræ
in domum Dei vestri,
et clamate ad Dominum:
15
A, a, a, diei!
quia prope est dies Domini,
et quasi vastitas a potente veniet.
1
Canite tuba in Sion,
ululate in monte sancto meo,
conturbentur omnes habitatores terræ:
quia venit dies Domini, quia prope est.
2
Dies tenebrarum et caliginis,
dies nubis et turbinis;
quasi mane expansum super montes
populus multus et fortis:
similis ei non fuit a principio,
et post eum non erit
usque in annos generationis et generationis.
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. 16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. 19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. 23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.