27th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Isaiah 5:1-5:7

1 Cantabo dilecto meo
canticum patruelis mei vineæ suæ.
Vinea facta est dilecto meo
in cornu filio olei.

2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,
et plantavit eam electam;
et ædificavit turrim in medio ejus,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas,
et fecit labruscas.

3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem
et viri Juda,
judicate inter me
et vineam meam.

4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,
et non feci ei?
an quod exspectavi ut faceret uvas,
et fecit labruscas?

5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineæ meæ:
auferam sepem ejus,
et erit in direptionem;
diruam maceriam ejus,
et erit in conculcationem.

6 Et ponam eam desertam;
non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spinæ,
et nubibus mandabo
ne pluant super eam imbrem.

7 Vinea enim Domini exercituum
domus Israël est;
et vir Juda
germen ejus delectabile:
et exspectavi ut faceret judicium,
et ecce iniquitas;
et justitiam, et ecce clamor.

Philippians 4:6-4:9

6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.

Matthew 21:33-21:43

33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis:

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli:
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris?

43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.


B

Genesis 2:18-2:24

18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. 22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.

Habakkuk 2:9-2:11

9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ,

ut sit in excelso nidus ejus,
et liberari se putat de manu mali!

10 Cogitasti confusionem domui tuæ;
concidisti populos multos,
et peccavit anima tua.

11 Quia lapis de pariete clamabit,
et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

Mark 10:2-10:16

2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. 3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? 4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.


C

Habakkuk 1:2-1:3,2:2-2:4

2 Usquequo, Domine, clamabo,
et non exaudies?
vociferabor ad te, vim patiens,
et non salvabis?

3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem,
videre prædam et injustitiam contra me?
Et factum est judicium, et contradictio potentior.

2 Et respondit mihi Dominus, et dixit:

Scribe visum, et explana eum super tabulas,
ut percurrat qui legerit eum.

3 Quia adhuc visus procul;
et apparebit in finem, et non mentietur:
si moram fecerit, exspecta illum,
quia veniens veniet, et non tardabit.

4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso;
justus autem in fide sua vivet.

2 Timothy 1:6-1:8,1:13-1:14

6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: 13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

Luke 17:5-17:10

5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. 6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.


fideidepositum.org