Monday in the Third Week of Ordinary Time

Index

Year I

Hebrews 9:15,9:24-9:28

15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.


Year II

2 Samuel 5:1-5:7,5:10

1 Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. 3 Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. 4 Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit. 5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam.

6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. 7 Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. 10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.


Mark 3:22-3:30

22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.


fideidepositum.org