1
Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali:
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.
2
Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
3
Multiplicasti gentem,
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
15
Terra Zabulon, et terra Nephthalim,
via maris trans Jordanem,
Galilæa gentium:
16
populus, qui sedebat in tenebris,
vidit lucem magnam:
et sedentibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? 5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.
14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, 15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. 16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), 17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi. 3 Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad librum. 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam. 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. 6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur. 9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. 10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. 17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, 19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.