Wednesday in the Thirtieth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Romans 8:26-8:30

26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.


Year II

Ephesians 6:1-6:9

1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.


Luke 13:22-13:30

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.


fideidepositum.org