1
Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Sentite de Domino in bonitate,
et in simplicitate cordis quærite illum:
2
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,
apparet autem eis qui fidem habent in illum.
3
Perversæ enim cogitationes separant a Deo;
probata autem virtus corripit insipientes.
4
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
5
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,
et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,
et corripietur a superveniente iniquitate.
6
Benignus est enim spiritus sapientiæ,
et non liberabit maledicum a labiis suis:
quoniam renum illius testis est Deus,
et cordis illius scrutator est verus,
et linguæ ejus auditor.
7
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,
et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est 2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. 5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. 6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.