Saturday in the Thirty-Second Week of Ordinary Time

Index

Year I

Wisdom 18:14-18:16,19:6-19:9

14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,

et nox in suo cursu medium iter haberet,

15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,
durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,

16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans:
et stans, replevit omnia morte,
et usque ad cælum attingebat stans in terra.

6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur,
deserviens tuis præceptis,
ut pueri tui custodirentur illæsi.

7 Nam nubes castra eorum obumbrabat,
et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit,
et in mari Rubro via sine impedimento,
et campus germinans de profundo nimio:

8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu,
videntes tua mirabilia et monstra.

9 Tamquam enim equi depaverunt escam,
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.


Year II

3 John 5-8

5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.


Luke 18:1-18:8

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: 5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?


fideidepositum.org