4th Sunday of Ordinary Time

Index

A

Zephaniah 2:3,3:12-3:13

3 Quærite Dominum, omnes mansueti terræ,

qui judicium ejus estis operati;
quærite justum, quærite mansuetum,
si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum:
et sperabunt in nomine Domini.

13 Reliquiæ Israël non facient iniquitatem,
nec loquentur mendacium,
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,
quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,
et non erit qui exterreat.

1 Corinthians 1:26-1:31

26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Matthew 5:1-5:12

1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. 5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.


B

Deuteronomy 18:15-18:20

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. 19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

1 Corinthians 7:32-7:35

32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.

Mark 1:21-1:28

21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.


C

Jeremiah 1:4-1:5,1:17-1:19

4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

5 Priusquam te formarem in utero, novi te,
et antequam exires de vulva, sanctificavi te,
et prophetam in gentibus dedi te.

17 Tu ergo, accinge lumbos tuos,
et surge, et loquere ad eos
omnia quæ ego præcipio tibi.
Ne formides a facie eorum,
nec enim timere te faciam vultum eorum.

18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,
et in columnam ferream,
et in murum æreum,
super omnem terram,
regibus Juda, principibus ejus,
et sacerdotibus, et populo terræ.

19 Et bellabunt adversum te,
et non prævalebunt,
quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.

1 Corinthians 12:31-13:13

31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.

Luke 4:21-4:30

21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. 22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? 23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.


fideidepositum.org