9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem:
Quia fecisti hoc,
maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ:
super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
15
Inimicitias ponam inter te et mulierem,
et semen tuum et semen illius:
ipsa conteret caput tuum,
et tu insidiaberis calcaneo ejus.
16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. 17 Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. 21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. 24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
26 Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan: 30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. 33 Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. 34 Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.