1
Omnis sapientia a Domino Deo est:
et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
2
Arenam maris, et pluviæ guttas,
et dies sæculi, quis dinumeravit?
altitudinem cæli, et latitudinem terræ,
et profundum abyssi, quis dimensus est?
3
sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit?
4
Prior omnium creata est sapientia,
et intellectus prudentiæ ab ævo.
5
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis,
et ingressus illius mandata æterna.
6
Radix sapientiæ cui revelata est?
et astutias illius quis agnovit?
7
disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata?
et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
8
Unus est altissimus, Creator omnipotens,
et rex potens et metuendus nimis,
sedens super thronum illius, et dominans Deus.
9
Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,
et vidit, et dinumeravit, et mensus est:
10
et effudit illam super omnia opera sua,
et super omnem carnem, secundum datum suum,
et præbuit illam diligentibus se.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. 18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? 16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? 28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.