Tuesday in the Seventh Week of Ordinary Time

Index

Year I

Sirach 2:1-2:11

1 Fili, accedens ad servitutem Dei
sta in justitia et timore,
et præpara animam tuam ad tentationem.

2 Deprime cor tuum, et sustine:
inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus:
et ne festines in tempore obductionis.

3 Sustine sustentationes Dei:
conjungere Deo, et sustine,
ut crescat in novissimo vita tua.

4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe:
et in dolore sustine,
et in humilitate tua patientiam habe:

5 quoniam in igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptibiles in camino humiliationis.

6 Crede Deo, et recuperabit te:
et dirige viam tuam, et spera in illum:
serva timorem illius, et in illo veterasce.

7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus:
et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

8 Qui timetis Dominum, credite illi,
et non evacuabitur merces vestra.

9 Qui timetis Dominum, sperate in illum,
et in oblectationem veniet vobis misericordia.

10 Qui timetis Dominum, diligite illum,
et illuminabuntur corda vestra.

11 Respicite, filii, nationes hominum:
et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.


Year II

James 4:1-4:10

1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.


Mark 9:30-9:37

30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.

32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? 33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.


fideidepositum.org