12 quoniam eruis sustinentes te, Domine,
et liberas eos de manibus gentium.
13
Exaltasti super terram habitationem meam,
et pro morte defluente deprecatus sum.
14
Invocavi Dominum patrem Domini mei,
ut non derelinquat me in die tribulationis meæ,
et in tempore superborum, sine adjutorio.
15
Laudabo nomen tuum assidue,
et collaudabo illud in confessione:
et exaudita est oratio mea,
16
et liberasti me de perditione,
et eripuisti me de tempore iniquo.
17
Propterea confitebor, et laudem dicam tibi,
et benedicam nomini Domini.
18
Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem,
quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
19
Ante templum postulabam pro illis,
et usque in novissimis inquiram eam:
et effloruit tamquam præcox uva.
20
Lætatum est cor meum in ea:
ambulavit pes meus iter rectum:
a juventute mea investigabam eam.
17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, 20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et hos quidem arguite judicatos: 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.