1
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,
et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
5
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus
quoniam non est deus præter te, Domine.
6
Innova signa, et immuta mirabilia.
10
Festina tempus, et memento finis,
ut enarrent mirabilia tua.
11
In ira flammæ devoretur qui salvatur:
et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
12
Contere caput principum inimicorum,
dicentium: Non est alius præter nos.
13
Congrega omnes tribus Jacob,
ut cognoscant quia non est deus nisi tu,
et enarrent magnalia tua,
et hæreditabis eos sicut ab initio.
14
Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,
et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
15
Miserere civitati sanctificationis tuæ,
Jerusalem, civitati requiei tuæ.
16
Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,
et gloria tua populum tuum.
17
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,
et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: 22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: 24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. 25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.