Friday in the Ninth Week of Ordinary Time

Index

Year I

Tobit 11:5-11:17

5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. 7 Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. 8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. 9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. 10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.

13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum.


Year II

2 Timothy 3:10-3:17

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.


Mark 12:35-12:37

35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.


fideidepositum.org